|
[1]O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
[2]Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
[3]Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
[4]quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta,
[5]et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
[6]et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
[7]ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra.
[8]Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
[9]Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare;
[10]sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
[11]Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
[12]Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
[13]Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
[14]Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
[15]Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
[16]Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
[17]Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
[18]Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.
[19]Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
[20]Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia:
[21]cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
[22]Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
[23]Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
[24]Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
[25]Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
[26]Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
[27]In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
|