[1]Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
[2]et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
[3]ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet:
[4]da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis,
[5]quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
[6]Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
[7]Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum.
[8]Et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio;
[9]et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
[10]Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
[11]scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
[12]Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
[13]Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
[14]Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ;
[15]corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
[16]Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt quis investigabit?
[17]Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
[18]et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines?
[19]Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.
|