«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. [No book]
[2]Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. [No book]
[3]Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. [No book]
[4]Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum sex millia. [No book]
[5]Porro quatuor millia janitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum. [No book]
[6]Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. [No book]
[7]Filii Gerson: Leedan, et Semei. [No book]
[8]Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. [No book]
[9]Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. [No book]
[10]Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. [No book]
[11]Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. [No book]
[12]Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. [No book]
[13]Filii Amram: Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. [No book]
[14]Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. [No book]
[15]Filii Moysi: Gersom, et Eliezer. [No book]
[16]Filii Gersom: Subuel primus. [No book]
[17]Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. [No book]
[18]Filii Isaar: Salomith primus. [No book]
[19]Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. [No book]
[20]Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. [No book]
[21]Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis. [No book]
[22]Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. [No book]
[23]Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. [No book]
[24]Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. [No book]
[25]Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. [No book]
[26]Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum. [No book]
[27]Juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. [No book]
[28]Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. [No book]
[29]Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. [No book]
[30]Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam, [No book]
[31]tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. [No book]
[32]Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top