«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [No book]
[2]Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. [No book]
[3]Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. [No book]
[4]Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. [No book]
[5]Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar. [No book]
[6]Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. [No book]
[7]Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, [No book]
[8]tertia Harim, quarta Seorim, [No book]
[9]quinta Melchia, sexta Maiman, [No book]
[10]septima Accos, octava Abia, [No book]
[11]nona Jesua, decima Sechenia, [No book]
[12]undecima Eliasib, duodecima Jacim, [No book]
[13]tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, [No book]
[14]decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, [No book]
[15]decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, [No book]
[16]decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, [No book]
[17]vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, [No book]
[18]vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. [No book]
[19]Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israël. [No book]
[20]Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. [No book]
[21]De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias. [No book]
[22]Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: [No book]
[23]filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. [No book]
[24]Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. [No book]
[25]Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias. [No book]
[26]Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. [No book]
[27]Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri. [No book]
[28]Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos. [No book]
[29]Filius vero Cis, Jerameel. [No book]
[30]Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. [No book]
[31]Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top