«
Reconstruction of Beza's Greek Textus-Receptus NT (1598)
Beza GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
[No book] [2]Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
[No book] [3]Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
[No book] [4]Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
[No book] [5]Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
[No book] [6]Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
[No book] [7]Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
[No book] [8]tertia Harim, quarta Seorim,
[No book] [9]quinta Melchia, sexta Maiman,
[No book] [10]septima Accos, octava Abia,
[No book] [11]nona Jesua, decima Sechenia,
[No book] [12]undecima Eliasib, duodecima Jacim,
[No book] [13]tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
[No book] [14]decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
[No book] [15]decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
[No book] [16]decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
[No book] [17]vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
[No book] [18]vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
[No book] [19]Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israël.
[No book] [20]Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
[No book] [21]De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias.
[No book] [22]Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:
[No book] [23]filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
[No book] [24]Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
[No book] [25]Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias.
[No book] [26]Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
[No book] [27]Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
[No book] [28]Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
[No book] [29]Filius vero Cis, Jerameel.
[No book] [30]Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
[No book] [31]Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
Author: Theodore Beza (1519–1605)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top