|
[1]David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, |
[No book] |
[2]tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, |
[No book] |
[3]quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. |
[No book] |
[4]Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. |
[No book] |
[5]Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel, |
[No book] |
[6]Jebaar quoque et Elisama, |
[No book] |
[7]et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, |
[No book] |
[8]necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: |
[No book] |
[9]omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. |
[No book] |
[10]Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, |
[No book] |
[11]pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: |
[No book] |
[12]et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham |
[No book] |
[13]procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. |
[No book] |
[14]Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. |
[No book] |
[15]Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum. |
[No book] |
[16]De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. |
[No book] |
[17]Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, |
[No book] |
[18]Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. |
[No book] |
[19]De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: |
[No book] |
[20]Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. |
[No book] |
[21]Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. |
[No book] |
[22]Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. |
[No book] |
[23]Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. |
[No book] |
[24]Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. |
[No book] |