[1]Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, [2]et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: [3]et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, [4]et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): [5]sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. [6]Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. [7]Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. [8]Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. [9]Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. [10]Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. [11]Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. [12]Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. [13]Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. [14]Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: [15]ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. [16]Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? [17]Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. [18]Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? [19]Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? [20]Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: [21]non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. [22]An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. [23]Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. [24]Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. [25]Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. [26]Domini est terra, et plenitudo ejus. [27]Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. [28]Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: [29]conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? [30]Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? [31]Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. [32]Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: [33]sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top