[1]Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? [2]Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. [3]Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: [4]Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? [5]numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? [6]aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? [7]Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? [8]Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? [9]Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? [10]an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. [11]Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? [12]Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. [13]Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? [14]Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. [15]Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. [16]Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. [17]Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. [18]Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. [19]Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. [20]Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: [21]iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. [22]Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. [23]Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. [24]Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. [25]Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. [26]Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: [27]sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top