|
[1]Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, |
[No book] |
[2]et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: |
[No book] |
[3]et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, |
[No book] |
[4]et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): |
[No book] |
[5]sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. |
[No book] |
[6]Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. |
[No book] |
[7]Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. |
[No book] |
[8]Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. |
[No book] |
[9]Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. |
[No book] |
[10]Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. |
[No book] |
[11]Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. |
[No book] |
[12]Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. |
[No book] |
[13]Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. |
[No book] |
[14]Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: |
[No book] |
[15]ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. |
[No book] |
[16]Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? |
[No book] |
[17]Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. |
[No book] |
[18]Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? |
[No book] |
[19]Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? |
[No book] |
[20]Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: |
[No book] |
[21]non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. |
[No book] |
[22]An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. |
[No book] |
[23]Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. |
[No book] |
[24]Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. |
[No book] |
[25]Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
[No book] |
[26]Domini est terra, et plenitudo ejus. |
[No book] |
[27]Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
[No book] |
[28]Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: |
[No book] |
[29]conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? |
[No book] |
[30]Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? |
[No book] |
[31]Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. |
[No book] |
[32]Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: |
[No book] |
[33]sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. |
[No book] |