|
[1]De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. |
[No book] |
[2]Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. |
[No book] |
[3]Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. |
[No book] |
[4]Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: |
[No book] |
[5]et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: |
[No book] |
[6]et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. |
[No book] |
[7]Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. |
[No book] |
[8]Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: |
[No book] |
[9]alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: |
[No book] |
[10]alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. |
[No book] |
[11]Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. |
[No book] |
[12]Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. |
[No book] |
[13]Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. |
[No book] |
[14]Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. |
[No book] |
[15]Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? |
[No book] |
[16]Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? |
[No book] |
[17]Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? |
[No book] |
[18]Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. |
[No book] |
[19]Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? |
[No book] |
[20]Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. |
[No book] |
[21]Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. |
[No book] |
[22]Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: |
[No book] |
[23]et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. |
[No book] |
[24]Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, |
[No book] |
[25]ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. |
[No book] |
[26]Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. |
[No book] |
[27]Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. |
[No book] |
[28]Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. |
[No book] |
[29]Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? |
[No book] |
[30]numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? |
[No book] |
[31]Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. |
[No book] |