|
[1]Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. |
[No book] |
[2]Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. |
[No book] |
[3]Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. |
[No book] |
[4]Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. |
[No book] |
[5]Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. |
[No book] |
[6]Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? |
[No book] |
[7]Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? |
[No book] |
[8]Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? |
[No book] |
[9]Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. |
[No book] |
[10]Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. |
[No book] |
[11]Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. |
[No book] |
[12]Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. |
[No book] |
[13]Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. |
[No book] |
[14]Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. |
[No book] |
[15]Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. |
[No book] |
[16]Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. |
[No book] |
[17]Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. |
[No book] |
[18]Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. |
[No book] |
[19]Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. |
[No book] |
[20]Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. |
[No book] |
[21]In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. |
[No book] |
[22]Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. |
[No book] |
[23]Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? |
[No book] |
[24]Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: |
[No book] |
[25]occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. |
[No book] |
[26]Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. |
[No book] |
[27]Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. |
[No book] |
[28]Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. |
[No book] |
[29]Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. |
[No book] |
[30]Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. |
[No book] |
[31]Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: |
[No book] |
[32]et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. |
[No book] |
[33]Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. |
[No book] |
[34]Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. |
[No book] |
[35]Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. |
[No book] |
[36]An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? |
[No book] |
[37]Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. |
[No book] |
[38]Si quis autem ignorat, ignorabitur. |
[No book] |
[39]Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. |
[No book] |
[40]Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. |
[No book] |