|
[1]Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: |
[No book] |
[2]et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. |
[No book] |
[3]Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. |
[No book] |
[4]Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. |
[No book] |
[5]Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. |
[No book] |
[6]Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |
[No book] |
[7]Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. |
[No book] |
[8]Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. |
[No book] |
[9]Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. |
[No book] |
[10]Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. |
[No book] |
[11]Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. |
[No book] |
[12]Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. |
[No book] |
[13]Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. |
[No book] |
[14]Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. |
[No book] |
[15]Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: |
[No book] |
[16]quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. |
[No book] |
[17]Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. |
[No book] |
[18]Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. |
[No book] |
[19]Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. |
[No book] |
[20]Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. |
[No book] |
[21]Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. |
[No book] |
[22]Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. |
[No book] |
[23]Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. |
[No book] |
[24]Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. |
[No book] |
[25]Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. |
[No book] |
[26]Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. |
[No book] |
[27]Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. |
[No book] |
[28]Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. |
[No book] |
[29]Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. |
[No book] |