«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
King James Version with Samaritan Pentateuch
KJV(SP)
   
1 John
1Jo
1
[1]Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: [No book]
[2]et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: [No book]
[3]quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. [No book]
[4]Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. [No book]
[5]Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. [No book]
[6]Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. [No book]
[7]Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. [No book]
[8]Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. [No book]
[9]Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. [No book]
[10]Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
See information...
Top