[1]Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
[2]secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
[3]Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
[4]in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
[5]qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
[6]In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
[7]ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:
[8]quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:
[9]reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
[10]De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
[11]scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:
[12]quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
[13]Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:
[14]quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:
[15]sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
[16]quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
[17]Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
[18]Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
[19]sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
[20]præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
[21]qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
[22]animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
[23]renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum:
[24]quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
[25]Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
|