[1]Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, [2]sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: [3]si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. [4]Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: [5]et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. [6]Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. [7]Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, [8]et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. [9]Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. [10]Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. [11]Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, [12]conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. [13]Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: [14]sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: [15]quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: [16]quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. [17]Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. [18]Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. [19]Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste. [20]Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. [21]In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: [22]qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: [23]qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: [24]qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis. [25]Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top