|
[1]Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, |
[No book] |
[2]sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: |
[No book] |
[3]si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. |
[No book] |
[4]Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: |
[No book] |
[5]et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. |
[No book] |
[6]Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. |
[No book] |
[7]Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, |
[No book] |
[8]et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. |
[No book] |
[9]Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. |
[No book] |
[10]Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. |
[No book] |
[11]Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, |
[No book] |
[12]conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. |
[No book] |
[13]Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: |
[No book] |
[14]sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: |
[No book] |
[15]quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: |
[No book] |
[16]quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. |
[No book] |
[17]Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. |
[No book] |
[18]Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. |
[No book] |
[19]Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste. |
[No book] |
[20]Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. |
[No book] |
[21]In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: |
[No book] |
[22]qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: |
[No book] |
[23]qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: |
[No book] |
[24]qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis. |
[No book] |
[25]Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. |
[No book] |