«
Reconstruction of Eberhard Nestle's Greek NT (1904)
Nestle
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
[No book] [2]Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
[No book] [3]Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
[No book] [4]Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
[No book] [5]Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
[No book] [6]Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
[No book] [7]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
[No book] [8]Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
[No book] [9]Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
[No book] [10]Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
[No book] [11]Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
[No book] [12]et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
[No book] [13]Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
[No book] [14]Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
[No book] [15]Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
[No book] [16]Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo.
[No book] [17]Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
[No book] [18]Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
[No book] [19]Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
[No book] [20]et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
[No book] [21]Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
[No book] [22]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam.
Author: Eberhard Nestle (1851–1913)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top