«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Cornelius Tacitus
Tacitus
[1]Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. [No book]
[2]Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. [No book]
[3]Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. [No book]
[4]Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. [No book]
[5]Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. [No book]
[6]Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. [No book]
[7]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. [No book]
[8]Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. [No book]
[9]Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. [No book]
[10]Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. [No book]
[11]Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, [No book]
[12]et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. [No book]
[13]Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. [No book]
[14]Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. [No book]
[15]Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. [No book]
[16]Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. [No book]
[17]Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. [No book]
[18]Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. [No book]
[19]Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, [No book]
[20]et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. [No book]
[21]Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. [No book]
[22]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top