[1]Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:[2]pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:[3]hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,[4]qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.[5]Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:[6]qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:[7]in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.[8]Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.[9]Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:[10]sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.[11]Mulier in silentio discat cum omni subjectione.[12]Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.[13]Adam enim primus formatus est: deinde Heva:[14]et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.[15]Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.