[1]Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
[2]Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
[3]non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
[4]suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
[5]Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
[6]Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
[7]Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
[8]Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
[9]habentes mysterium fidei in conscientia pura.
[10]Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
[11]Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
[12]Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
[13]Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
[14]Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
[15]si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
[16]Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
|