[1]Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, [2]in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, [3]prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. [4]Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: [5]sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. [6]Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. [7]Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. [8]Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. [9]Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. [10]In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. [11]Præcipe hæc, et doce. [12]Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. [13]Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. [14]Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. [15]Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. [16]Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top