[1]Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
[2]anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
[3]viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
[4]Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
[5]Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
[6]Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
[7]Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
[8]Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
[9]Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
[10]in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
[11]Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
[12]habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
[13]simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
[14]Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
[15]Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
[16]Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
[17]Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
[18]Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
[19]Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
[20]Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
[21]Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
[22]Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
[23]Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
[24]Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
[25]Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
|