[1]Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
[2]Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
[3]Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
[4]superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
[5]conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
[6]Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.
[7]Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
[8]Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
[9]Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
[10]Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
[11]Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
[12]Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
[13]Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
[14]ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
[15]quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
[16]qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
[17]Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
[18]bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
[19]thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
[20]O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
[21]quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
|