«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. [No book]
[2]Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, [No book]
[3]non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed [No book]
[4]suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. [No book]
[5]Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? [No book]
[6]Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. [No book]
[7]Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. [No book]
[8]Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: [No book]
[9]habentes mysterium fidei in conscientia pura. [No book]
[10]Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. [No book]
[11]Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. [No book]
[12]Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. [No book]
[13]Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. [No book]
[14]Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: [No book]
[15]si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. [No book]
[16]Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top