|
[1]Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, |
[No book] |
[2]in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, |
[No book] |
[3]prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. |
[No book] |
[4]Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: |
[No book] |
[5]sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. |
[No book] |
[6]Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. |
[No book] |
[7]Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. |
[No book] |
[8]Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. |
[No book] |
[9]Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. |
[No book] |
[10]In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
[No book] |
[11]Præcipe hæc, et doce. |
[No book] |
[12]Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. |
[No book] |
[13]Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. |
[No book] |
[14]Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. |
[No book] |
[15]Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. |
[No book] |
[16]Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. |
[No book] |