«
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
[No book] [2]Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
[No book] [3]Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
[No book] [4]sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
[No book] [5]in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
[No book] [6]in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
[No book] [7]in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
[No book] [8]per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
[No book] [9]quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
[No book] [10]quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
[No book] [11]Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
[No book] [12]Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
[No book] [13]eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
[No book] [14]Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
[No book] [15]quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
[No book] [16]qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
[No book] [17]Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
[No book] [18]et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Source: unbound.biola.edu
Top