|
[1]Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. |
[No book] |
[2]Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. |
[No book] |
[3]Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: |
[No book] |
[4]sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, |
[No book] |
[5]in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, |
[No book] |
[6]in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, |
[No book] |
[7]in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, |
[No book] |
[8]per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: |
[No book] |
[9]quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: |
[No book] |
[10]quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. |
[No book] |
[11]Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. |
[No book] |
[12]Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: |
[No book] |
[13]eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. |
[No book] |
[14]Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? |
[No book] |
[15]quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? |
[No book] |
[16]qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. |
[No book] |
[17]Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: |
[No book] |
[18]et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. |
[No book] |