«
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ:
[No book] [2]quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
[No book] [3]quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
[No book] [4]cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
[No book] [5]Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
[No book] [6]ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
[No book] [7]Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
[No book] [8]Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
[No book] [9]Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
[No book] [10]Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore:
[No book] [11]nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
[No book] [12]Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
[No book] [13]Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
[No book] [14]In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est:
[No book] [15]Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.
[No book] [16]Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
[No book] [17]quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
[No book] [18]Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
[No book] [19]non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
[No book] [20]devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
[No book] [21]Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
[No book] [22]Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
[No book] [23]sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
[No book] [24]Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
Source: unbound.biola.edu
Top