|
[1]Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: |
[No book] |
[2]quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: |
[No book] |
[3]quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, |
[No book] |
[4]cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. |
[No book] |
[5]Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, |
[No book] |
[6]ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. |
[No book] |
[7]Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. |
[No book] |
[8]Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. |
[No book] |
[9]Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. |
[No book] |
[10]Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: |
[No book] |
[11]nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. |
[No book] |
[12]Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. |
[No book] |
[13]Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. |
[No book] |
[14]In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: |
[No book] |
[15]Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. |
[No book] |
[16]Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, |
[No book] |
[17]quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. |
[No book] |
[18]Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: |
[No book] |
[19]non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: |
[No book] |
[20]devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. |
[No book] |
[21]Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. |
[No book] |
[22]Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, |
[No book] |
[23]sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. |
[No book] |
[24]Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. |
[No book] |