|
[1]Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: |
[No book] |
[2]Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. |
[No book] |
[3]Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei. |
[No book] |
[4]Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. |
[No book] |
[5]Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. |
[No book] |
[6]Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi: quæ non tolluntur manibus. |
[No book] |
[7]Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum. |
[No book] |
[8]Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. |
[No book] |
[9]Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. |
[No book] |
[10]Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. |
[No book] |
[11]Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, |
[No book] |
[12]stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. |
[No book] |
[13]Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. |
[No book] |
[14]Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. |
[No book] |
[15]Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! |
[No book] |
[16]Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, |
[No book] |
[17]dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. |
[No book] |
[18]Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, |
[No book] |
[19]et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. |
[No book] |
[20]Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. |
[No book] |
[21]Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. |
[No book] |
[22]Hæc fecit Banaias filius Jojadæ. |
[No book] |
[23]Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. |
[No book] |
[24]Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, |
[No book] |
[25]Semma de Harodi, Elica de Harodi, |
[No book] |
[26]Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, |
[No book] |
[27]Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, |
[No book] |
[28]Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, |
[No book] |
[29]Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, |
[No book] |
[30]Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, |
[No book] |
[31]Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, |
[No book] |
[32]Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, |
[No book] |
[33]Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, |
[No book] |
[34]Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, |
[No book] |
[35]Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, |
[No book] |
[36]Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, |
[No book] |
[37]Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, |
[No book] |
[38]Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, |
[No book] |
[39]Urias Hethæus. Omnes triginta septem. |
[No book] |