«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Septuagint
LXX
[1]De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: [No book]
[2]et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. [No book]
[3]Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. [No book]
[4]Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. [No book]
[5]Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. [No book]
[6]Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. [No book]
[7]Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: [No book]
[8]neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. [No book]
[9]Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. [No book]
[10]Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. [No book]
[11]Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. [No book]
[12]Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. [No book]
[13]Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. [No book]
[14]Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: [No book]
[15]et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. [No book]
[16]Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. [No book]
[17]Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. [No book]
[18]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: sacred-texts.org
Top