[1]Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
[2]et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
[3]Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
[4]Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
[5]Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
[6]Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
[7]Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
[8]Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
[9]in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
[10]Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
[11]Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
[12]si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
[13]si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
[14]Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
[15]Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
[16]Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
[17]et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,
[18]qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
[19]Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
[20]In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
[21]Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
[22]Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
[23]Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
[24]Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
[25]cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
[26]et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
|