[1]Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: [2]erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, [3]sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, [4]proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: [5]habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: [6]ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: [7]semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. [8]Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; [9]sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. [10]Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, [11]persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. [12]Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [13]Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. [14]Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: [15]et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. [16]Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: [17]ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top