«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: [No book]
[2]et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. [No book]
[3]Labora sicut bonus miles Christi Jesu. [No book]
[4]Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. [No book]
[5]Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. [No book]
[6]Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. [No book]
[7]Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. [No book]
[8]Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, [No book]
[9]in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. [No book]
[10]Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. [No book]
[11]Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: [No book]
[12]si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: [No book]
[13]si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. [No book]
[14]Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. [No book]
[15]Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. [No book]
[16]Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: [No book]
[17]et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, [No book]
[18]qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. [No book]
[19]Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. [No book]
[20]In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. [No book]
[21]Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. [No book]
[22]Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. [No book]
[23]Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. [No book]
[24]Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, [No book]
[25]cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, [No book]
[26]et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top