[1]Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, [2]religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: [3]is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. [4]At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. [5]Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: [6]hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. [7]Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. [8]Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. [9]Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. [10]Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: [11]et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, [12]in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. [13]Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca. [14]Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. [15]Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. [16]Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum. [17]Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam. [18]Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. [19]Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. [20]Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. [21]Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? [22]Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. [23]Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. [24]Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. [25]Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. [26]Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. [27]Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant: [28]dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. [29]Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? [30]Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: [31]Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. [32]Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. [33]Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. [34]Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; [35]sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. [36]Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). [37]Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes, [38]Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. [39]Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. [40]Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, [41]non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. [42]Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. [43]Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. [44]Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. [45]Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. [46]Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. [47]Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? [48]Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top