[1]Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. [2]Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, [3]dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? [4]Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: [5]Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. [6]In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. [7]Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca. [8]Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. [9]Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. [10]Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. [11]Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. [12]Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. [13]Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, [14]qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. [15]Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. [16]Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. [17]Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? [18]His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. [19]Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. [20]Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. [21]Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. [22]Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. [23]Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: [24]quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. [25]Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. [26]Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. [27]In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: [28]et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. [29]Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: [30]quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top