«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. [No book]
[2]Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. [No book]
[3]Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. [No book]
[4]Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. [No book]
[5]Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: [No book]
[6]venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. [No book]
[7]Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. [No book]
[8]Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. [No book]
[9]Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. [No book]
[10]Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. [No book]
[11]Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu. [No book]
[12]Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. [No book]
[13]Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. [No book]
[14]Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. [No book]
[15]Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, [No book]
[16]qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. [No book]
[17]Ego autem, quid possum adjuvare vos? [No book]
[18]qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. [No book]
[19]Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. [No book]
[20]Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. [No book]
[21]Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. [No book]
[22]Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. [No book]
[23]Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. [No book]
[24]Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. [No book]
[25]Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. [No book]
[26]Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. [No book]
[27]Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. [No book]
[28]Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: [No book]
[29]qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. [No book]
[30]Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. [No book]
[31]Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. [No book]
[32]Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. [No book]
[33]Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, [No book]
[34]et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. [No book]
[35]Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. [No book]
[36]Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. [No book]
[37]Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top