[1]Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: [2]eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. [3]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: [4]audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes [5]propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: [6]quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, [7]sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, [8]qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. [9]Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: [10]ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: [11]in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, [12]gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: [13]qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, [14]in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: [15]qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: [16]quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: [17]et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. [18]Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: [19]quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: [20]et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. [21]Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: [22]nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: [23]si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. [24]Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: [25]cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: [26]mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, [27]quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, [28]quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: [29]in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top