[1]Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. [2]Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: [3]orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), [4]ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. [5]In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. [6]Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. [7]Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: [8]quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, [9]cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. [10]Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: [11]et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. [12]Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. [13]Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. [14]Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. [15]Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. [16]Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. [17]Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. [18]Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top