[1]Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: [2]quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. [3]Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. [4]Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. [5]Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: [6]propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: [7]in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. [8]Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. [9]Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, [10]et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: [11]ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. [12]Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: [13]supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. [14]Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: [15]et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. [16]Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. [17]Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. [18]Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. [19]Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. [20]Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. [21]Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. [22]Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. [23]Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: [24]scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. [25]Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top