[1]Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
[2]Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
[3]Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
[4]Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.
[5]Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
[6]Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
[7]Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.
[8]Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
[9]Quid habet amplius homo de labore suo?
[10]Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
[11]Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
[12]Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua;
[13]omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
[14]Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
[15]Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
[16]Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:
[17]et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
[18]Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
[19]Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
[20]et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
[21]Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
[22]Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
|