[1]Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, [2]et laudavi magis mortuos quam viventes; [3]et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. [4]Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. [5]Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: [6]Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. [7]Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. [8]Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. [9]Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. [10]Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. [11]Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? [12]Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. [13]Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. [14]Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. [15]Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. [16]Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. [17]Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top