«
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.
[No book] [2]Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
[No book] [3]Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
[No book] [4]multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
[No book] [5]Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
[No book] [6]Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
[No book] [7]Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
[No book] [8]et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
[No book] [9]Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.
[No book] [10]Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
[No book] [11]Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
[No book] [12]Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
[No book] [13]Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
[No book] [14]Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
[No book] [15]Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
[No book] [16]cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
[No book] [17]Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
[No book] [18]Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
[No book] [19]Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top