«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Tregelles’ 2nd ed. from Alexandrinus, et al (1879)
Tregelles GNT
[1]Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. [No book]
[2]Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. [No book]
[3]Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. [No book]
[4]Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. [No book]
[5]Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. [No book]
[6]Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. [No book]
[7]Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. [No book]
[8]Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. [No book]
[9]Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: [No book]
[10]dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. [No book]
[11]Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? [No book]
[12]Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. [No book]
[13]Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. [No book]
[14]Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. [No book]
[15]Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, [No book]
[16]et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. [No book]
[17]Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. [No book]
[18]Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. [No book]
[19]Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: [No book]
[20]arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. [No book]
[21]Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? [No book]
[22]Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: [No book]
[23]dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. [No book]
[24]Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. [No book]
[25]Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), [No book]
[26]et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: [No book]
[27]quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. [No book]
[28]Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. [No book]
[29]Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. [No book]
[30]Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. [No book]
[31]Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, [No book]
[32]aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. [No book]
[33]Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: [No book]
[34]tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. [No book]
[35]Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Samuel Prideaux Tregelles, LL. D. (1813–1875)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top