[1]Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
[2]et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
[3]Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
[4]qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
[5]cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[6]Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
[7]quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
[8]Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
[9]Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
[10]Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
[11]Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
[12]neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
[13]Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
[14]et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
[15]Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
[16]ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
[17]neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
[18]deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
[19]alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
[20]Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
[21]Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
[22]Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo:
[23]tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
[24]et in me clarificabant Deum.
|