[1]Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. [2]Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. [3]Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: [4]sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. [5]Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: [6]ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. [7]Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis [8](qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): [9]et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: [10]tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. [11]Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. [12]Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. [13]Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. [14]Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? [15]Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. [16]Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. [17]Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. [18]Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. [19]Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. [20]Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. [21]Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top