[1]Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
[2]In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
[3]Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
[4]Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
[5]Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
[6]Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
[7]Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
[8]Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
[9]Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
[10]Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
[11]Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
[12]Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
[13]Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
[14]Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
[15]Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
[16]nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
[17]Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
[18]ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
[19]arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
[20]Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
[21]Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.
[22]Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
[23]Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
[24]Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
[25]magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
[26]majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
[27]Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
[28]Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
[29]Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
[30]Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
[31]Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
[32]Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
[33]qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
[34]extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
[35]acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
[36]Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
[37]lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
[38]quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
[39]Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
[40]Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
|