[1]Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: [2]aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. [3]Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. [4]Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: [5]et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. [6]Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. [7]In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? [8]quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. [9]Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? [10]Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. [11]Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. [12]Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, [13]et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. [14]Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: [15]contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. [16]Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: [17]scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. [18]Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, [19]et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. [20]Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. [21]Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. [22]Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, [23]et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, [24]et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. [25]Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. [26]Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. [27]Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. [28]Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. [29]Etenim Deus noster ignis consumens est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top