«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Biblia Hebraica Stuttgartensia (1977)
BHS
[1]Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [No book]
[2]In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [No book]
[3]Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. [No book]
[4]Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [No book]
[5]Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. [No book]
[6]Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. [No book]
[7]Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. [No book]
[8]Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. [No book]
[9]Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. [No book]
[10]Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. [No book]
[11]Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. [No book]
[12]Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. [No book]
[13]Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. [No book]
[14]Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. [No book]
[15]Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: [No book]
[16]nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. [No book]
[17]Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: [No book]
[18]ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: [No book]
[19]arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. [No book]
[20]Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. [No book]
[21]Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. [No book]
[22]Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. [No book]
[23]Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. [No book]
[24]Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, [No book]
[25]magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, [No book]
[26]majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. [No book]
[27]Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. [No book]
[28]Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. [No book]
[29]Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. [No book]
[30]Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. [No book]
[31]Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. [No book]
[32]Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: [No book]
[33]qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, [No book]
[34]extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: [No book]
[35]acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. [No book]
[36]Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: [No book]
[37]lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: [No book]
[38]quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. [No book]
[39]Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [No book]
[40]Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu

See information...
Top