|
[1]Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: |
[No book] |
[2]aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. |
[No book] |
[3]Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. |
[No book] |
[4]Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: |
[No book] |
[5]et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. |
[No book] |
[6]Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. |
[No book] |
[7]In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? |
[No book] |
[8]quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. |
[No book] |
[9]Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? |
[No book] |
[10]Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. |
[No book] |
[11]Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. |
[No book] |
[12]Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, |
[No book] |
[13]et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. |
[No book] |
[14]Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: |
[No book] |
[15]contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. |
[No book] |
[16]Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: |
[No book] |
[17]scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. |
[No book] |
[18]Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, |
[No book] |
[19]et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. |
[No book] |
[20]Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. |
[No book] |
[21]Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. |
[No book] |
[22]Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, |
[No book] |
[23]et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, |
[No book] |
[24]et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. |
[No book] |
[25]Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. |
[No book] |
[26]Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. |
[No book] |
[27]Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. |
[No book] |
[28]Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. |
[No book] |
[29]Etenim Deus noster ignis consumens est. |
[No book] |